Saepe magistros et comites Latine loquendo audimus, praesertim cum linguam Latinam discimus. Alii cum pronuntiatione restituta, alii cum ecclesiastica loquuntur. Sed quae rectior est? Quae melior est? Omnes fere restitutam rectam esse dicunt et ecclesiasticam foedam. Sed, tamquam Anglice sunt duo pronuntiationes (id est, pronuntiatio "britannica" et "americana"), etiam Latine. Profecto sermo ecclesiasticus, qui profecto similis est linguae Italicae, sic vocatur propterea quod Ecclesia Catholica eo utitur, sed vere Romani saeculi fere IV iam hoc modo Latine loquebantur. Tantummodo Ecclesia hanc pronuntiationem accepit, sed non eam creavit. Ergo tam Romanus est sermo restitutus quam ecclesiasticus, et licet nobis utraque pronuntiatione uti. Quae rectior est? Quisque sermonem quam mavult eligit. Exempli gratia, sententia mea sermo restitutus pulchrior est ecclesiastico, quia dilectus est mihi.
Imperatores et βασιλεῖς
Pagina ubi de utriusque linguae classicae institutione et de rebus antiquitatis loqui possumus.
5/15/2020
3/04/2020
De itineribus magistri suffecti
Perveniunt eae dies quibus ad magistrum sufficendum in lyceo incerti civitatis tibi convocant. Gaudis statim, verum simul metuis, incertus es, nec domum tuum nec familiam tuam relinquere vis, quomodo docere posse cogitas, quo ratione uteris, quae gentes nosceris. Sed oportet pili has curas facere: munus fungeris, amicos nosces, cibum ignotum edes et, praesertim, institutione docendi linguam Latinam sive scientiam quemque doceas gaudes efficienda pecunia. Miles Romanus es: conscribe te militem in legionibus, pervagare orbem terrarum, inveni terras externas, cognosce miros peregrinos. Sed noli eviscerare eos, ut olim dicebatur, verum nosce eos et amici este! Miles Romanus e saeculo vicessimo primo es et noli timere ignotum. Carpe diem.
5/19/2019
De Conventu Granatense "Orbis Latinus"
Postrema hebdomada conventum "Orbis Latinus IX Congreso Internacional" Hispanice vocatum sodalium Societatis Studiorum Latinorum (http://www.selat.org/) convenire mihi licuit et honos fuit mihi.
Profecto Orbis Latinus titulus idoneus est magno convento, quia praesertim celebrabatur ut Unesco Hispania favente decernat linguam utramque classicam patrimonium totius orbis esse et, qua de causa, ibi omnes cultores linguae Latinae (etiam Graecae) ex orbi terrarum convenerunt. Namque magistri et illustres professores universitatis et iuvenes studiosi doctorales nobis lustrabant operibus scientificis narrantibus.
Etsi omnes huius conventi sessiones adire volebam, plane id facere nemini licet. Tantummodo ideo brevi de illis loquar quas adire mihi licuit, vel saltem de aliquibus earum.
Primum Praeses Societatis Studiorum Latinorum Iosephus Maria Maestre apud praesides Universitatis Granatensis locutus est ad incipendum conventum. Sic locutus statim oratiuncula incepta sunt. Itaque sodalis Academiae Hispanicae Linguae Regalis Iohannes Gil libenter nobis narrabat de historia linguae Latinae in Europa usque ad tempora nostra. Aurelia Vargas autem profestrix Universitatis Mexicanae de Institutionibus Imperatoris Iustiniani loquebatur. Eduardus Engelsing autem de certissima ratio docendi linguam Latinam locutus est, id comparando eos qui rationem vertendi in sermonem vernaculum. Et Alexandra Ramos, inter alios professores Universitatis Gaditanae, de commentariolis in Plinii prohemio Lucii Flamini Siculi loquebatur. Sunt aliquae plurimorum sessionum quos nobis licebat videre et audire.
Inter vero iuvenes studiosos doctorales facere mentionem aliquorum possumus, ut exempli gratia Begonia Iglesias quae optime et eleganter de Glossa Litteralis Francisci Villalobos (Caroli imperatoris medicus) loquebatur sive Laura Jiménez quae de Aesopi Fabulis Hernandi Villegas sive Franciscus Sánchez qui de opere vocato "de rege et regis institutione" Iohannum de Mariana.
Paucis verbis in hoc convento magno praesertim de operibus humanistarum renascentum Hispanis, quibus de tamen vix (pro dolor!) aliquibus temporibus laborati erant, commentarii acti sunt. Spero ut mox praesides nationum nobis audiant ad vertendum linguam utramque classicam patrimonium totius orbis.
Macte virtute!

4/13/2019
De lingua latina locuta in "Passione Christi"
Velim hodie, pridie Hebdomadam Sanctam, commentarios vobis scribere de lingua Latina locuta in pellicula "Passione Christi". Haec pellicula a Mel Gibson facta de postremis diebus Iesu nazareni narrat priusquam cruciatus fuerit. Personae autem operis loquebantur tribus linguis in Iudaea Romana locutis: Hebraice, Aramaice et Latine. Haec est novitas orbi pellicularum cinematographicarum et, secundum quod censeo, utinam plurimas pelliculas in linguis antiquis faciant.
De autem scaenis huius operis cruentis non loquar (profecto hanc pellicullam omnibus spectatoribus non commendo), tantummodo de lingua Latina locuta et rebus historicis. Etsi pellicula magnifica est, sunt ei pauci errores et, sententia mea, gravissimi. Cum lingua Latina incipiamus.
Si milites Romanos et Pontium Pilatum audiverimus, videbimus eos pronuntiatione ecclesiastica uti. Cur, sententia mea, lapsus historicus est? Tempus historicum aspiciamus: fabula cinematographica in Iudaea invenitur Tiberio imperatore. Profecto Romani huius temporis lingua loquebantur qua auctores ut Titus Livius, Tibulus sive Ovidius scripserunt. Pronuntiatio autem ecclesiastica a Romanis tempore imperatorum Diocletiani et Constantini usa est, id est in saeculo quarto post Christum Natum. Profecto "ecclesiastica" vocatur quia Ecclesia Catholica hac pronuntiatione usa est usque ad tempus nostrum. Personis ideo Romanis oportebat pronuntiatione restituta sive "classica" uti.
Meminisne, si pellicullam vidisti, scaenam qua Pontius Pilatus sacerdoti Hebraico Hebraice in iudicio Iesu locutus est? Vobis hoc interrogo: ubi est lingua Graeca? Profecto oportebat Pontio Pilato Graece loqui cum sacerdote Ebraico propter rebus historicis. Etsi Herodes Archelaus a Senatu Romano rex Iudaeorum nominatus est, Iudaea imperatore Tiberio nondum provincia Romana erat. Hoc olim Regnum provincia Imperii Magni Alexandri fuit, inter gentes igitur Orientis lingua Graeca locuta erant, sicut hodie inter nationes Europae Anglice loquuntur. Profecto in Imperio Romano Orientale cives Graece loquebantur usque ad casus Constantinopolis.
Aliqui auctorem Mel Gibson partem secundam facturam esse dicunt, ideoque spero ut opportunitatem ei detur ad errores corrigendos et linguam Graecam addendam. Etiam mox licet nobis pelliculam italicam "Romulus" titulatam videre qua etiam personae Latine loquabuntur, spero ut magnifica sit. Pars autem qua magis delectabat scaena fuit qua Pontius cum uxore sua eleganter Latine loquebatur, eum audi.
10/07/2018
De novo ludo electronico
Nudius secundus ludus electronicus "Assassin's Creed: Odysey" natus est, quo licet nobis iter facere in Graeciam, archonte Pericle. Profecto, cum vias Athenarum per personam principalem ludi ambularemus, licet nobis vicos, aedificia publica, tabernas, templa, forum (Graece ἡ ἀγορά) et praesertim Ἀκρόπολιν videre, id est arx ubi principalia templa Athenarum reperiuntur, ut templum Athenae. Me Hercle etiam gentes Graecas Graece loqui audire possumus nobis ambulantibus! Sic res vera videtur ut profecto usque ad Athenas archonte Pericle per "machinam temporalem" recedamus.
Finire autem commentandi hanc rem non possum nullo alium ludum commentante. Sine dubio ludum "Assassin's Creed: Origins" mihi refero, ubi profecto licet nobis in Aegypto vivere Cleopatra regnante. Hoc ludo enim vias civitatis Alexandriam, Alexandro conditam, ambulare licet nobis, qua vica, templa, portum, et praesertim Pharum videre possumus. Quod autem mirabilissimum mihi videtur, secundum quod censeo, visus Magnae Bibliothecae Alexandriae est. Per personam quam optes (Iulius Caesar, exempli gratia!) ea inire potes. Utinam ludus futurus nobis portet Romam Caesare Augusto imperante et per eum gentes Romanas Latine loqui auscultare possimus. Tamen nimis precor Deos. Hic audi, care lector, linguam Graecam!
3/15/2018
De Idibus Martiis
Caius Iulius Caesar, cui Senatus Populusque Romanus dictaturam perpetuam dedit, Pompeium in cruento bello civile victus a factione pompeiano Senatus ante statuam Pompeii necatus est. Profecto illustrissimo Caesari omnia imperia Rei Publicae fuerunt: fuit consul, pontifex maximus, imperator (dux summus), tribunus plebis, princeps senatus, et praecipue dictator, qui usus erat cum Romae pericula fiunt et necesse erat (ut Fabius Maximus, cum Hannibal Italiam oppugnabat, sive Sulla, cum Roma diffilis erat gubernandi propter bella civilia). Tot certe imperia tenebat ut iure rex sine corona esset (aut huius eum accusabat inimicos suos), sed num ipse regem esse volebat? Numquam id sciemus. Tandem ad legendi fruendum, care lector, sic de morte Caesaris Plutarchus narrat:
οὐ γὰρ ἂν φύσει γε συστῆναι ζῷον ἀκάρδιον. ἔστι δὲ καὶ ταῦτα πολλῶν ἀκοῦσαι διεξιόντων, ὥς τις αὐτῷ μάντις ἡμέρᾳ Μαρτίου μηνὸς ἣν Εἰδοὺς Ῥωμαῖοι καλοῦσι προείποι μέγαν φυλάττεσθαι κίνδυνον, ἐλθούσης δὲ τῆς ἡμέρας προϊὼν ὁ Καῖσαρ εἰς τὴν σύγκλητον ἀσπασάμενος προσπαίξειε τῷ μάντει φάμενος· „αἱ μὲν δὴ Μάρτιαι Εἰδοὶ πάρεισιν“, ὁ δ’ ἡσυχῇ πρὸς αὐτὸν εἴποι· „ναί, πάρεισιν, ἀλλ’ οὐ παρεληλύθασι“. (Plut. Caes. 62)
[...]
εἰσιόντος δὲ Καίσαρος ἡ βουλὴ μὲν ὑπεξανέστη θεραπεύουσα, τῶν δὲ περὶ Βροῦτον οἱ μὲν ἐξόπισθεν τὸν δίφρον αὐτοῦ περιέστησαν, οἱ δ’ ἀπήντησαν ὡς δὴ Τιλλίῳ Κίμβρῳ περὶ ἀδελφοῦ φυγάδος ἐντυχάνοντι συνδεησόμενοι, καὶ συνεδέοντο μέχρι τοῦ δίφρου παρακολουθοῦντες. ὡς δὲ καθίσας διεκρούετο τὰς δεήσεις καὶ προσκειμένων βιαιότερον ἠγανάκτει πρὸς ἕκαστον, ὁ μὲν Τίλλιος τὴν τήβεννον αὐτοῦ ταῖς χερσὶν ἀμφοτέραις συλλαβὼν ἀπὸ τοῦ τραχήλου κατῆγεν, ὅπερ ἦν σύνθημα τῆς ἐπιχειρήσεως.
πρῶτος δὲ Κάσκας ξίφει παίει παρὰ τὸν αὐχένα πληγὴν οὐ θανατηφόρον οὐδὲ βαθεῖαν, ἀλλ’ ὡς εἰκὸς ἐν ἀρχῇ τολμήματος μεγάλου ταραχθείς, ὥστε καὶ τὸν Καίσαρα μεταστραφέντα τοῦ ἐγχειριδίου λαβέσθαι καὶ κατασχεῖν. ἅμα δέ πως ἐξεφώνησαν, ὁ μὲν πληγεὶς Ῥωμαϊστί· „μιαρώτατε Κάσκα, τί ποιεῖς;“ ὁ δὲ πλήξας Ἑλληνιστὶ πρὸς τὸν ἀδελφόν· „ἀδελφέ, βοήθει“. τοιαύτης δὲ τῆς ἀρχῆς γενομένης, τοὺς μὲν οὐδὲν συνειδότας ἔκπληξις εἶχε καὶ φρίκη πρὸς τὰ δρώμενα, μήτε φεύγειν μήτ’ ἀμύνειν, ἀλλὰ μηδὲ φωνὴν ἐκβάλλειν τολμῶντας. τῶν δὲ παρεσκευασμένων ἐπὶ τὸν φόνον ἑκάστου γυμνὸν ἀποδείξαντος τὸ ξίφος, ἐν κύκλῳ περιεχόμενος, καὶ πρὸς ὅ τι τρέψειε τὴν ὄψιν, πληγαῖς ἀπαντῶν καὶ σιδήρῳ φερομένῳ καὶ κατὰ προσώπου καὶ κατ’ ὀφθαλμῶν, διελαυνόμενος ὥσπερ θηρίον ἐνειλεῖτο ταῖς πάντων χερσίν· ἅπαντας γὰρ ἔδει κατάρξασθαι καὶ γεύσασθαι τοῦ φόνου.Cave Idus Martias!
διὸ καὶ Βροῦτος αὐτῷ πληγὴν ἐνέβαλε μίαν εἰς τὸν βουβῶνα. λέγεται δ’ ὑπό τινων, ὡς ἄρα πρὸς τοὺς ἄλλους ἀπομαχόμενος καὶ διαφέρων δεῦρο κἀκεῖ τὸ σῶμα καὶ κεκραγώς, ὅτε Βροῦτον εἶδεν ἐσπασμένον τὸ ξίφος, ἐφειλκύσατο κατὰ τῆς κεφαλῆς τὸ ἱμάτιον καὶ παρῆκεν ἑαυτόν, εἴτ’ ἀπὸ τύχης εἴθ’ ὑπὸ τῶν κτεινόντων ἀπωσθεὶς πρὸς τὴν βάσιν ἐφ’ ἧς ὁ Πομπηΐου βέβηκεν ἀνδριάς. καὶ πολὺς καθῄμαξεν αὐτὴν ὁ φόνος, ὡς δοκεῖν αὐτὸν ἐφεστάναι τῇ τιμωρίᾳ τοῦ πολεμίου Πομπήϊον, ὑπὸ πόδας κεκλιμένου καὶ περισπαίροντος ὑπὸ πλήθους τραυμάτων. εἴκοσι γὰρ καὶ τρία λαβεῖν λέγεται, καὶ πολλοὶ κατετρώθησαν ὑπ’ ἀλλήλων, εἰς ἓν ἀπερειδόμενοι σῶμα πληγὰς τοσαύτας. (Plut. Caes. 66)
2/04/2018
Quid est veritas?
Hodie vocabula ut "veritas" aut "ἐλευθερία" ab omnibus dicta sunt. Multi homines veritatem dicere credunt et quod reliqui cogitant non accipiunt. Tunc vero omnes qui eo modo agunt vobis dico: quid est veritas? Exstat veritas? Dicisne, tu, veritatem? Num veritatem ego dico? Profecto, ut dicebat magnificus Imperator Marcus Aurelius, ὅτι πάντα ὑπόληψις, nihil verum. Certe vocabulum "veritas" Graece ἀλήθεια dicitur, id est ἀ-λήθεια, scilicet "res quae arcana non sunt". Tandem ille qui quod reliqui censent non accipit nescit ἐλευθερίαν finire ubi incipit reliquorum. De hoc autem non putant et tantummodo veritatem eius credit. Profecto, ut dicebat optimus Iulius Caesar, libenter homines id quod volunt credunt.
Quid est veritas? Haec quaestio hodie multo necesse est discere.
Quid est veritas? Haec quaestio hodie multo necesse est discere.
Suscribirse a:
Entradas (Atom)