5/15/2020

De duabus pronuntiationibus

Saepe magistros et comites Latine loquendo audimus, praesertim cum linguam Latinam discimus. Alii cum pronuntiatione restituta, alii cum ecclesiastica loquuntur. Sed quae rectior est? Quae melior est? Omnes fere restitutam rectam esse dicunt et ecclesiasticam foedam. Sed, tamquam Anglice sunt duo pronuntiationes (id est, pronuntiatio "britannica" et "americana"), etiam Latine. Profecto sermo ecclesiasticus, qui profecto similis est linguae Italicae, sic vocatur propterea quod Ecclesia Catholica eo utitur, sed vere Romani saeculi fere IV iam hoc modo Latine loquebantur. Tantummodo Ecclesia hanc pronuntiationem accepit, sed non eam creavit. Ergo tam Romanus est sermo restitutus quam ecclesiasticus, et licet nobis utraque pronuntiatione uti. Quae rectior est? Quisque sermonem quam mavult eligit. Exempli gratia, sententia mea sermo restitutus pulchrior est ecclesiastico, quia dilectus est mihi.


No hay comentarios:

Publicar un comentario