5/15/2020

De duabus pronuntiationibus

Saepe magistros et comites Latine loquendo audimus, praesertim cum linguam Latinam discimus. Alii cum pronuntiatione restituta, alii cum ecclesiastica loquuntur. Sed quae rectior est? Quae melior est? Omnes fere restitutam rectam esse dicunt et ecclesiasticam foedam. Sed, tamquam Anglice sunt duo pronuntiationes (id est, pronuntiatio "britannica" et "americana"), etiam Latine. Profecto sermo ecclesiasticus, qui profecto similis est linguae Italicae, sic vocatur propterea quod Ecclesia Catholica eo utitur, sed vere Romani saeculi fere IV iam hoc modo Latine loquebantur. Tantummodo Ecclesia hanc pronuntiationem accepit, sed non eam creavit. Ergo tam Romanus est sermo restitutus quam ecclesiasticus, et licet nobis utraque pronuntiatione uti. Quae rectior est? Quisque sermonem quam mavult eligit. Exempli gratia, sententia mea sermo restitutus pulchrior est ecclesiastico, quia dilectus est mihi.


3/04/2020

De itineribus magistri suffecti

Perveniunt eae dies quibus ad magistrum sufficendum in lyceo incerti civitatis tibi convocant. Gaudis statim, verum simul metuis, incertus es, nec domum tuum nec familiam tuam relinquere vis, quomodo docere posse cogitas, quo ratione uteris, quae gentes nosceris. Sed oportet pili has curas facere: munus fungeris, amicos nosces, cibum ignotum edes et, praesertim, institutione docendi linguam Latinam sive scientiam quemque doceas gaudes efficienda pecunia. Miles Romanus es: conscribe te militem in legionibus, pervagare orbem terrarum, inveni terras externas, cognosce miros peregrinos. Sed noli eviscerare eos, ut olim dicebatur, verum nosce eos et amici este! Miles Romanus e saeculo vicessimo primo es et noli timere ignotum. Carpe diem. 

Resultado de imagen de centurión romano