4/13/2019

De lingua latina locuta in "Passione Christi"




Velim hodie, pridie Hebdomadam Sanctam, commentarios vobis scribere de lingua Latina locuta in pellicula "Passione Christi". Haec pellicula a Mel Gibson facta de postremis diebus Iesu nazareni narrat priusquam cruciatus fuerit. Personae autem operis loquebantur tribus linguis in Iudaea Romana locutis: Hebraice, Aramaice et Latine. Haec est novitas orbi pellicularum cinematographicarum et, secundum quod censeo, utinam plurimas pelliculas in linguis antiquis faciant.

De autem scaenis huius operis cruentis non loquar (profecto hanc pellicullam omnibus spectatoribus non commendo), tantummodo de lingua Latina locuta et rebus historicis. Etsi pellicula magnifica est, sunt ei pauci errores et, sententia mea, gravissimi. Cum lingua Latina incipiamus. 

Si milites Romanos et Pontium Pilatum audiverimus, videbimus eos pronuntiatione ecclesiastica uti. Cur, sententia mea, lapsus historicus est? Tempus historicum aspiciamus: fabula cinematographica in Iudaea invenitur Tiberio imperatore. Profecto Romani huius temporis lingua loquebantur qua auctores ut Titus Livius, Tibulus sive Ovidius scripserunt. Pronuntiatio autem ecclesiastica a Romanis tempore imperatorum Diocletiani et Constantini usa est, id est in saeculo quarto post Christum Natum. Profecto "ecclesiastica" vocatur quia Ecclesia Catholica hac pronuntiatione usa est usque ad tempus nostrum. Personis ideo Romanis oportebat pronuntiatione restituta sive "classica" uti.

Meminisne, si pellicullam vidisti, scaenam qua Pontius Pilatus sacerdoti Hebraico Hebraice in iudicio Iesu locutus est? Vobis hoc interrogo: ubi est lingua Graeca? Profecto oportebat Pontio Pilato Graece loqui cum sacerdote Ebraico propter rebus historicis. Etsi Herodes Archelaus a Senatu Romano rex Iudaeorum nominatus est, Iudaea imperatore Tiberio nondum provincia Romana erat. Hoc olim Regnum provincia Imperii Magni Alexandri fuit, inter gentes igitur Orientis lingua Graeca locuta erant, sicut hodie inter nationes Europae Anglice loquuntur. Profecto in Imperio Romano Orientale cives Graece loquebantur usque ad casus Constantinopolis. 

Aliqui auctorem Mel Gibson partem secundam facturam esse dicunt, ideoque spero ut opportunitatem ei detur ad errores corrigendos et linguam Graecam addendam. Etiam mox licet nobis pelliculam italicam "Romulus" titulatam videre qua etiam personae Latine loquabuntur, spero ut magnifica sit. Pars autem qua magis delectabat scaena fuit qua Pontius cum uxore sua eleganter Latine loquebatur, eum audi.




















No hay comentarios:

Publicar un comentario