5/19/2019

De Conventu Granatense "Orbis Latinus"


Postrema hebdomada conventum "Orbis Latinus IX Congreso Internacional" Hispanice vocatum sodalium Societatis Studiorum Latinorum (http://www.selat.org/) convenire mihi licuit et honos fuit mihi.

Profecto Orbis Latinus titulus idoneus est magno convento, quia praesertim celebrabatur ut Unesco Hispania favente decernat linguam utramque classicam patrimonium totius orbis esse et, qua de causa, ibi omnes cultores linguae Latinae (etiam Graecae) ex orbi terrarum convenerunt. Namque magistri et illustres professores universitatis et iuvenes studiosi doctorales nobis lustrabant operibus scientificis narrantibus.

Etsi omnes huius conventi sessiones adire volebam, plane id facere nemini licet. Tantummodo ideo brevi de illis loquar quas adire mihi licuit, vel saltem de aliquibus earum.


 Primum Praeses Societatis Studiorum Latinorum Iosephus Maria Maestre apud praesides Universitatis Granatensis locutus est ad incipendum conventum. Sic locutus statim oratiuncula incepta sunt. Itaque sodalis Academiae Hispanicae Linguae Regalis Iohannes Gil libenter nobis narrabat de historia linguae Latinae in Europa usque ad tempora nostra. Aurelia Vargas autem profestrix Universitatis Mexicanae de Institutionibus Imperatoris Iustiniani loquebatur. Eduardus Engelsing autem de certissima ratio docendi linguam Latinam locutus est, id comparando eos qui rationem vertendi in sermonem vernaculum. Et Alexandra Ramos, inter alios professores Universitatis Gaditanae, de commentariolis in Plinii prohemio Lucii Flamini Siculi loquebatur. Sunt aliquae plurimorum sessionum quos nobis licebat videre et audire.

Inter vero iuvenes studiosos doctorales facere mentionem aliquorum possumus, ut exempli gratia Begonia Iglesias quae optime et eleganter de Glossa Litteralis Francisci Villalobos (Caroli imperatoris medicus) loquebatur sive Laura Jiménez quae de Aesopi Fabulis Hernandi Villegas sive Franciscus Sánchez qui de opere vocato "de rege et regis institutione" Iohannum de Mariana. 

Paucis verbis in hoc convento magno praesertim de operibus humanistarum renascentum Hispanis, quibus de tamen vix (pro dolor!) aliquibus temporibus laborati erant, commentarii acti sunt. Spero ut mox praesides nationum nobis audiant ad vertendum linguam utramque classicam patrimonium totius orbis.

Macte virtute!

No hay comentarios:

Publicar un comentario