Pagina ubi de utriusque linguae classicae institutione et de rebus antiquitatis loqui possumus.
12/20/2016
Ubi est Alexandri sepulcrum?
Paulo ante studiosi eos sepulcrum Hephaestionis, qui amatorem
Alexandri fuisse dicitur, in Graecia invenisse decreverunt. Hoc
sepulcrum maior est quam Philippi II Regis Macedonum. Mausoleum Caesaris
Augusti item Romae cognoscimus. Fortasse vero quis erat Alexander
sciamus. Sed ubi est sepulcrum Maximi omnium regum? Vocatus Μέγας
Ἀλέξανδρος a Graecis et Magnus Alexander a Romanis, profecto studiosi
nihil de sepulcro sciunt et nondum eum inveniunt. Scriptores vero
Graecos Romanosque multas historias fabulasque de sepulcro narrant.
Pergamus, quaeso, et cognoscamus aliquos!
Certe Plutarchus Alexandrum
mortuus esse putat quia febres graves passus est et cum multis lagoenis
vini mortem eius festinavit. Alii studiosi eum sic mortuum esse credunt,
alli historias Plutarchi fabulas esse dicunt. Quomodo de causa mortis
recte sapere possumus? Tantum modum sapendi exstat: sepulcrum eius
invenienda est. Sed ubi est sepulcrum? Profecto difficilis est inventu.
De sepulcro Regis hoc dixit Pausanias:
Profecto Pausanias sepulcrum
Alexandri in Aegypto esse putat. Ptolemaeus, Rex Aegyptiorum Alexandro
mortuo, Macedonios corpus in Aegis (hodie Bergina vocatur), ubi
sepulcrum Philippi II et aliorum Regum Macedonum reperitur, ponere non
sivit et deinde ad Aegyptum portavit. Hoc dixit Suetonius:
Sepulcrum pharaonis Tutankhamon
per idem
tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali
subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est
consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere,
non mortuos.
Multi scriptores Romanos
Graecosque sepulcrum in Aegypto esse putant et studiosi hodie id
invenire conantur et id in Alexandria esse credunt. Imperatores vero
Romanos Alexandriam sepulcrum Magni visum ibant. Multo postea, circa
saeculo V post Christum natum, Imperator Theodosius, qui christianus
erat, cultus Deorum vetus esse decrevit. Itaque sepulcrum Regis abiit.
Fabula vero exstat quae corporem Alexandri in Ecclesia Sancti Marci
(Venetiis) reperiri dicit. Profecto secundum Novum Testamentum corpus
Sancti Marci incensi sunt. Secundum vero alios studiosos sacerdotes
"pagani" corpus Alexandri corpus Sancti Marci esse ad id salvandum
simulaverunt et Venetii vero hoc corpus circa saeculo IX post Christum
natum surripuerunt. Sed tantum est fabula. Speramus eum locum cito
inventum esse. Interium, care lector, sino scaenam ex pellicula quae
multo mihi placet.
No hay comentarios:
Publicar un comentario