12/01/2016

Ab E-Diario condito

Cum in Universitate novis disciplinis studemus, nobis est causa cur hoc faciamus. Cur disciplinis studemus? Necesse esse nos quaerere ab originibus mihi videtur. Sunt nobis vero origines quae narrandae sunt. Roma ipsa a Romulo Remoque condita est et Romani de rebus historicis scripserunt, ut exempli gratia Titus Livius, Tacitus vel Caesar. Iam inde a puero de rebus Aegyptiacis legebam, hoc initium mei studii culturas linguasque Antiquorum fuit. Postea, classica cultura in lyceo me studeta, de rebus Graecis Latinisque legere incipiebam. Tum in Universitatem intravi et Studia Classicorum facere elegi.

Qua μέθοδῳ docere licet? Ut recte dicebat Marcus Aurelius, "ὅτι πάντα ὑπόληψις", nihil verum. Scilicet quisque magister (vel professor) rationes eius ad docendum habet. Nescire autem lectiones quae, magistro me, lyceo feci non licet mihi. Latine docebam ut Lyceo atque Universitate didici, scilicet secundum methodum grammaticam: commentarii grammaticae, vertere in sermonem vernaculum, lexicum ad usum discipulorum (et magistrorum, quod lexici "servi" sumus), et cetera. Sed discipulos schola fastidire videbam et institutionem Latinam tardam esse mihi videbatur. Qua de causa methodum grammaticum in ludis saeculi XXI iam utilem non esse intellegi.

Num Romani commentarios grammaticae faciebant ad legenda opera Ciceronis? Minime. Omnes linguae scriptae, locutae, auditae lectaeque esse possunt. Cur Latine loqui licet? Quod ad discendam linguam nihil melius est quam ipsius linguae usus. Ut Ingvelde Scholz
 dicebat,
 Mihi oratores poetaeque lingua Latina non muta solum agitatione mentis, sed vivis etiam verbis recte usi videntur esse. Ut enim musici tum profecisse videntur, cum sonis blandis vehementibusve animos audientium vel placare vel commovere sciunt, ut pictor cogitationes non mente solum fingit eaque includit, sed coloribus formaque nobis mandat, ut terra primo vere flores florescere, non humo abditos dormire vult, ut eos videamus odoremur eisque fruamur, sic linguam Latinam loquendo vivere puto. Quam si omnes audiant atque loquantur, intelligere possint neque ingenium neque formam neque sonum linguae Latinae deesse eamque omnibus rebus abundare. Quare etiam hodierno tempore ex toto fonte linguae Latinae haurire audeamus neque ea signa audiamus, quae receptui canunt.

Profecto iam nemo a puero Latine loquitur, sed ab Urbe condita ad saeculo XIX nationes Europae Latine loqui meminisse debemus. Opera item scriptorum Classicorum qua descriptionem linguae Latinae faciunt habemus. Ut exempli gratia, Quintilianus Institutionem Oratoriam, quae artem Latine loquendi docet, scripsit. Ipse Cicero Epistulis eius quam pronuntiationem certae litterae haberent narrat. Certi item scriptores ut Plautus aut Catullus verba foeda operis eorum dicunt. Non est ut exempli gratia lingua Aegyptiaca (quam discere velim) quam nesciebamus antequam Iohanes Champollion modum legendi litteras Aegyptiacas in Tabula Rosettana (per scripta Graeca!) inveniret. Itaque lingua Latina adhuc vivit. Quomodo lingua Latina discitur? Ut linguae vernaculae (Anglice, Gallice et cetera), scilicet, lege et scribe et loquitor!
Hoc electronico diario vel E-Diario utente, commentaria de rebus Antiquitatis Latine scribire vel Latine discere conabor. Nam hodie, Kalendis Decembribus, conditionem huius E-Diarii profiteor.

Notae: Cum recens arte Latine scribendi initiarem, fortasse certa menda scripsero. Itaque correctiones accipiam.

Resultado de imagen de la fundacion de roma

4 comentarios:

  1. Non tibi menda indicabo: me enim adhuc discentem esse patet. Tantum hoc dicam: perge scribere!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi ago ob lectionem tuam huius E-Diarii! Profecto ad discendum vero linguam latinam scribere latine licet nobis. Nemo instructionem legit ad ducere birotam discendum. Tuam paginam item legi.

      Eliminar
  2. Macte, optime Adame! Perge quo coepisti, nam ut poeta ille dixit: "dimidium facti, qui coepit, habet: sapere aude"

    ResponderEliminar