Hodie domos nostri dona datum veniunt. Qui sunt Magi? Secundum fabulas clarissimas sunt tres Reges Orientales qui pueris dona portant: Melchior, qui barbam candidam gerit et pecuniam dat, Gaspar, qui barbam brunneam gerit et vestes dat, et Balthasar, qui sine barba cutem atram habet et murram dat. Ecce, care lector, fabulam de origine Magorum:
Cum ergo natus
esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente
venerunt Hierosolymam dicentes "ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim
stellam eius in oriente et venimus adorare eum" audiens autem Herodes rex
turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo et congregans omnes principes
sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
At
illi dixerunt ei "in Bethleem Iudaeae" sic enim scriptum est per prophetam et tu
Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet
dux qui reget populum meum Israhel. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter
didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis et mittens illos in Bethleem
dixit "ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi
ut et ego veniens adorem eum."
Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella
quam viderant in oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi
erat puer, videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes
domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et
apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera: aurum, tus et murram. Et responso
accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem
suam.
Felicem Regum noctem tibi exopto et Magi multa dona tibi dent!
Die Nativitatis, hominem "Patrem Natalis" vocatum hodie venire scimus. Quis autem erat? Antiquis temporibus Sanctus Nicholaus vocabatur. Antistes Myrae erat qui in Asia Minore circa saeculum III natus est. Aspice, care lector, hoc fragmentum Iacobi a Voragine:
"Parentibus suis defunctis, cogitare coepit qualiter tantam
divitiarum copiam non ad laudem humanam sed ad Dei gloriam dispensaret.
Tunc quidam convicaneus suus tres filias suas virgines ob inopiam
prostituere cogitur.
Vir sanctus massam auri panno involutam in domum eius per fenestram
nocte clam iecit clamque recessit. Mane surgens homo massam auri reperit
et, Deo gratias agens, primogenitae nuptias celebrauit.
Non multo post tempore Nicholaus simile peregit opus.
Post paucos dies duplicatam auri massam in domum proiecit, ad cuius
sonitum convicaneus excitatur et Nicholaum fugientem insequitur.
Accurrens velocius Nicholaum hunc esse cognouit."
Paulo ante studiosi eos sepulcrum Hephaestionis, qui amatorem
Alexandri fuisse dicitur, in Graecia invenisse decreverunt. Hoc
sepulcrum maior est quam Philippi II Regis Macedonum. Mausoleum Caesaris
Augusti item Romae cognoscimus. Fortasse vero quis erat Alexander
sciamus. Sed ubi est sepulcrum Maximi omnium regum? Vocatus Μέγας
Ἀλέξανδρος a Graecis et Magnus Alexander a Romanis, profecto studiosi
nihil de sepulcro sciunt et nondum eum inveniunt. Scriptores vero
Graecos Romanosque multas historias fabulasque de sepulcro narrant.
Pergamus, quaeso, et cognoscamus aliquos!
Certe Plutarchus Alexandrum
mortuus esse putat quia febres graves passus est et cum multis lagoenis
vini mortem eius festinavit. Alii studiosi eum sic mortuum esse credunt,
alli historias Plutarchi fabulas esse dicunt. Quomodo de causa mortis
recte sapere possumus? Tantum modum sapendi exstat: sepulcrum eius
invenienda est. Sed ubi est sepulcrum? Profecto difficilis est inventu.
De sepulcro Regis hoc dixit Pausanias:
Profecto Pausanias sepulcrum
Alexandri in Aegypto esse putat. Ptolemaeus, Rex Aegyptiorum Alexandro
mortuo, Macedonios corpus in Aegis (hodie Bergina vocatur), ubi
sepulcrum Philippi II et aliorum Regum Macedonum reperitur, ponere non
sivit et deinde ad Aegyptum portavit. Hoc dixit Suetonius:
Sepulcrum pharaonis Tutankhamon
per idem
tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali
subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est
consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere,
non mortuos.
Multi scriptores Romanos
Graecosque sepulcrum in Aegypto esse putant et studiosi hodie id
invenire conantur et id in Alexandria esse credunt. Imperatores vero
Romanos Alexandriam sepulcrum Magni visum ibant. Multo postea, circa
saeculo V post Christum natum, Imperator Theodosius, qui christianus
erat, cultus Deorum vetus esse decrevit. Itaque sepulcrum Regis abiit.
Fabula vero exstat quae corporem Alexandri in Ecclesia Sancti Marci
(Venetiis) reperiri dicit. Profecto secundum Novum Testamentum corpus
Sancti Marci incensi sunt. Secundum vero alios studiosos sacerdotes
"pagani" corpus Alexandri corpus Sancti Marci esse ad id salvandum
simulaverunt et Venetii vero hoc corpus circa saeculo IX post Christum
natum surripuerunt. Sed tantum est fabula. Speramus eum locum cito
inventum esse. Interium, care lector, sino scaenam ex pellicula quae
multo mihi placet.