Saepe opera scriptorum Antiquorum de vita Imperatorum Romanorum legimus, exempli gratia Caesar (scilicet cum probationes ad studendum disciplinis Universitatis facimus) et Suetonius. Cum historiam De vita Caesarum aut libros historicos legimus, aliquos vero Imperatores sceptrum Romanum a praetorianis aceptum esse animadvertimus, maxime cum Imperator sine herede morebatur. Quisnam erant praetoriani?
![]() |
Claudius Imperator a praetorianis vocatus est. |
Ex vocabulo "praetorium", quod in castris tabernaculum praetoris erat, "praetorianus" nascitur. Primi igitur milites qui ducem custodiebant in proelio Numantiae fuit, II a.C.n. saeculo, cum P. Aemilianus Scipio contra barbaros pugnabat. Optima vero cohors ex utroque legione eligitur. Postea Caesar Augustus, cum a Senatu Princeps (id est Imperator) vocatus est, praetorianos et in bello et in res publica necesse esse animadvertit. Itaque exercitum praetorianum, cuius dux, Praefectus Praetorio (graece ὕπαρχος τῶν πραιτωρίων), ab Augusto vocatus est, ad custodiendum Imperatorem et Castra Praetoria creavit.

Circa IV saeculum Imperator Diocletianus imperium praetorianorum minuit, quia caput Imperii Romani usque ad Nicomediam movit et ibi alios milites ad custodiendum Imperatorem creavit. Hic mos in Tetrarchia mansit. Postea Constantinus, primus Imperator Christianus, Castra Praetoria delevit et praetorianos dimisit et Scholas Palatinae creavit.
No hay comentarios:
Publicar un comentario