Mostrando entradas con la etiqueta exercitus Romanus. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta exercitus Romanus. Mostrar todas las entradas

9/12/2025

Scipio Asiaticus: Africani Umbra?

Cum de vita et rebus gestis Scipionis Asiatici cogitamus, saepe umbram Africani censemus. Lucius Cornelius Scipio (230-183 a.C.n./523-570 AUC), P. Scipionis maioris filius Africanique frater, dux magistratusque Romanus fuit. Secundo Bello Punico in exercito fratris sui militavit adversus Hannibalem in proelio apud Zamam (202 a.C.n./551 AUC). Etsi fortasse fratrem eius ingenio, sapientia et arte militari non aequabat, consulatum apud C. Laelium obtinuit anno DLXIII AUC (190 a.C.n.). Omnes fere scriptores Romani consulatum Lucii Laelique vere consilia Africani esse ad expeditiones asiaticas contra Antiochum ducendas arbitrabantur. Sic T. Livius comitia ubi Laelius Luciusque vicerunt nobis narrat:

"P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum. haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreverunt." (Liv. AUC. 37, 1)

Etsi frater Africanus forte artes militares delineabat sententia scriptorum, L. Scipio exercitum Romanum in Asia ducebat. Itaque anno DLXIII AUC (190 a.C.n.) Africano aegrotante regem Syriae Antiochum III in proelio apud Magnesiam debellavit Asiaticusque appellatus. Secundum Apianum equitatus Eumenis per auxilia elephantes oppugnavit ad provocandum tumultum in exercitu Syriaco qui victoriam Romanis offerret. An Scipio Africanus auctor victoriae verus sit nesciemus, consulatus autem Asiatici gravis fuit ad limites Romanos in Oriente patendum. Num umbra Africani est? Quid censes de Scipione Asiatico?

Rex Antiochus III




Conspectus librorum: 

-  Livius, T. Ab Urbe Condita. 
-  Apianus, De rebus Syriacis. 
-  Castellanos, S. Historia de Roma: de las aldeas del siglo VIII al final del Imperio, siglo V d.C.
-  Barceló, P. Breve Historia de Grecia y Roma.

4/04/2017

De Praetorianis

Saepe opera scriptorum Antiquorum de vita Imperatorum Romanorum legimus, exempli gratia Caesar (scilicet cum probationes ad studendum disciplinis Universitatis facimus) et Suetonius. Cum historiam De vita Caesarum aut libros historicos legimus, aliquos vero Imperatores sceptrum Romanum a praetorianis aceptum esse animadvertimus, maxime cum Imperator sine herede morebatur. Quisnam erant praetoriani?
Claudius Imperator a praetorianis vocatus est.

Ex vocabulo "praetorium", quod in castris tabernaculum praetoris erat, "praetorianus" nascitur. Primi igitur milites qui ducem custodiebant in proelio Numantiae fuit, II a.C.n. saeculo, cum P. Aemilianus Scipio contra barbaros pugnabat. Optima vero cohors ex utroque legione eligitur. Postea Caesar Augustus, cum a Senatu Princeps (id est Imperator) vocatus est, praetorianos et in bello et in res publica necesse esse animadvertit. Itaque exercitum praetorianum, cuius dux, Praefectus Praetorio (graece ὕπαρχος τῶν πραιτωρίων), ab Augusto vocatus est, ad custodiendum Imperatorem et Castra Praetoria creavit.

Verum praetoriani nimis imperium ex creatore suo acceperunt, itaque Caesar Augustus unicus Imperator fuit qui fidelitate summa praetorianorum usus est. Cum Caesar Augustus mortuus est, iam praetoriani imperium suum secundum commoda sua uti coeperunt. Imperatore Tiberio, Praefectus Praetorio Lucius Aelius Seianus ut ei suadeat consecutus est ad movenda Castra Praetoria usque ad Romam. Praetoriani igitur et Urbem et Palatium, ubi Imperatores habitabant, custodiebant. Cum Tiberius in Capreas ivit, Seianus autem Romam expugnare et Imperatorem a praetorianis vocari conatur. Imperator vero Capreis Romam rediit et Seianum et milites vel cives qui fideles eius essent necavit. Alicui enim Imperatores, sive improbi sive propter commudum praetorianorum, a praetorianis necati sunt: Caligula, Galba, Otho, Vitelius, Domitianus, Commodus, Caracalla...

Circa IV saeculum Imperator Diocletianus imperium praetorianorum minuit, quia caput Imperii Romani usque ad Nicomediam movit et ibi alios milites ad custodiendum Imperatorem creavit. Hic mos in Tetrarchia mansit. Postea Constantinus, primus Imperator Christianus, Castra Praetoria delevit et praetorianos dimisit et Scholas Palatinae creavit.



1/23/2017

De exercitu Romano

 Imperium Romanum fortissimum maximumque omnium populorum antiquorum in Europa fuit, sed Roma non uno die aedificata est. Ut quisque Imperium vel Regnum, necesse est ducere exercitum qui id defendant aut hostes oppugnent. Romani vero exercitum fortissimum habuerunt. Quomodo exercitus Romanus in primo saeculo post Christum natum erat? Ex quo constat exercitus Romanus? Quae arma miles Romanus ferebat?

 Legionarius civis Romanus qui in exercitu militat erat, scilicet, miles Romanus. Hic peditem vel equitem esse poterat. Qui pedibus pugnabat gladiumque brevem ferebant pedites erant et qui ex equis pugnabant gladiumque longum ferebant equites erant. Nam miles Romanus gladium brevem, pilum, scutum, galeam, cingulum caligasque fert.

Exercitus Romanus autem qui hodie magis cognoscimus in Decreto Caii Mari oritur, sed legiones quos Caesar contra Gallos duxit ipsi quos imperator Traianus contra Parthos Dacosque duxit non sunt. Itaque necesse est a saeculo primo p.C. incipere, Augusto imperatore, id est Imperium Romanum.

Contubernium ex octo militibus constat. Itaque centuria, quae a Centurione ducitur, e decem contuberniis constat. Centurio optionem qui secundus praefectus centuriae erat eligebat. Quaeque centuria signiferum qui signum centuriae ferebat et  tesserarium qui tesseram centuriae faciebat habebat.

Cohors e sex centuriis constat. Prima cohors, quae a Primo Pilo aut Pilo Priore ducitur, duplicabatur: quinque centuriae duplicatae, id est quaeque centuria viginti contubernia habebat. In prima cohorte Primi ordines reperiuntur. Isti ipse Primus Pilus, praefectus castrorum, quinque tribuni angusticlavii, tribunus laticlavius et Legatus legionis erant. Tribuni angusticlavii cives Romani ordini equestris erant et tribunus laticlavius ordinis senatorii erat.
Legio Romana Imperatore Nerone (saeculo I p.C.)

Itaque legio, cuius aquilifer aquilam argenteam sive auream eius ferebat, e decem cohortibus et uno equitatu legionis constat. Id est in legione sex milia milites erant. Antea Legatus legionis senator erat, sed postea ab imperatore eligebatur. Magnus exercitus Romanus e decem legiones constare poterat.
Centurio, aquilifer et signifer

Auxilia viri qui in provinciis Romanis habitabant et cives Romani usque ad decretum imperatoris Caracalla non erant. Barbari item in his cohortibus militabat. Officium eorum legiones auxiliari in proelio erat. Hi in aliqua re exercitus particulatim versabantur: sagittarii, equites Maurorum, funditores, contrarii, singulares, dromedarii et exploratores.

Auxilia Romana
 Legiones Romani defendebant Imperium Romanum usque ad saeculum III p.C., cum imperator Diocletianus exercitus in duo typis divisit: limitanei, qui limites Imperii defendebant, et comitatenses, qui hostes oppugnabant. Imperatore Theodosio autem cultum christianum publicum fuisse decreto, comitatenses et limitanei signa Imperii ut aquila argentea vel sententia SPQR uti desinierunt, et signa christiana uti inceperunt.
Exercitus Romanus Imperatore Theodosio
Theodosius praeterea Imperium Romanum in duas partes divisit: Pars Orientalis, cuius imperator Arcadius capite Imperii Constantinopole erit, et Pars Occidentalis, cuius imperator Honorius capite Imperii Roma vel Ravenna erit. Pars Occidentalis, qui oppugata erat magis quam Pars Orientalis, alium typum exercitum creavit: foederati. Hi barbari erant quos imperator in Imperium habitare sinit si Imperium defendebant vel limitaneos auxiliabantur. Exempli gratia Theodoricus, rex Gothicorum, miles Romanus foederatus erat. Cum in saeculo V p.C. Roma a Barbaris expugnata est, legiones Romanae iam non exstabant.


Ad gaudendum omnia qua legisti, care lector, vide hoc! (in descriptione paginae enim orationem ducis scriptam videre potes)