2/20/2017

Ludo.... et disco

Imagen relacionada



"Id quod est praestantissimum, maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium." (Marcus Tullius Cicero)
Per saecula saeculorum modum otio gaudendi exstavit. Romani ad ducendum tempus ludos circenses, ludos scaenicos vel certamen gladiatorium spectabant, quamquam aliqui opera scribebant legebantque ut Cicero. Hodie pediludum spectare, libros legere aut fabulas cinematographicas spectare licet nobis. Sed item id quod hodie "ludum electronicum" vocamus uti licet nobis. Profecto aliqua ludi electronici qui in momento historico nos collocant. Estne utile ducere tempus hos ludos electronicos ludendo? Suntne proba socia ad discendam historiam Romanam et linguam Latinam? Aliqua clarisima ludos electronicos videamus.
Imagen relacionada

Imperium
Hac sex ludi electronici in momento historico Romanorum nos collocant. Prima tria luda electronica proelia clarissima Romanorum Barbarorumque narrat. Itaque Caii Iulii Caesaris personam ad ducendum exercitum in Bello Gallico, aut Caesaris Augusti personam ad expugnandum Aegyptum, aut Hannibalis personam ad oppugnandam Italiam cum elephantibus gerere licet nobis. Profecto cum Romanos, Aegyptios, Britanos, Hiberos (quamquam ludum electronicum prave "Hispani" eos vocavit), Germanosque ludere possumus. Alii vero ludi electronici, "Imperium Civitas" vocati, civitatem Romanam gubernare nobis sinit. Profecto aedificia ut tabernae, amphitheatro, villae, theatri, muri aut Fora facere licet nobis.



Rome Total War
In hoc ludo electronico imperia gubernare possumus: Romani, Graeci, Aegyptii, Galli, Hispani (nescio cur "Hispani" Hiberis vocare solent), Germani, Parthos, Sarmatiae,Thraces, Punici Britannique. De Graecis vero rem gravem dicere debemus: Regna Hellenistica sunt qua, Alexandro mortuo, duces Graeci diviserunt. Si cum Romanis ludis, aliquem Gentum Romanam eligere necesse erit: Iulii, Brutii vel Scipiones. In principio Senatus Populusque Romanus tibi gubernabit et regiones sub Senatoribus expugnabis. Postea vero, plebe tibi conciliante, vel Rem Publicam manere vel Romam expugnare et Imperium possidere (ut Caesar) potes.

Alium ludum electronicum "Rome Total War: Barbarian Invasion" vocatum exstat: profecto in tempore Barbarorum nos collocat, cum Barbari Imperium Romanum, in duas partes divisum, oppugnabant. Partem Occidentalis vel Partem Orientalis gubernare et defendere potes, aut cum Barbaris Romam expugnare possumus. Etiam in hoc ludo electronico quodque Imperium cultum eligere potest: cultus deorum (maxime Mitrae) et cultus christianus. Itaque signum Imperii Romani chrismon est, id est, primae litterae vocabuli Graeci Χριστός.

Hic ludus electronicus in linguis vernaculis tantum editus est, sed aliquis in sermonem latinum vertere potuit, vide hoc.

Resultado de imagen de rome total war 2

Total War II: Rome
Mutatio in melius ludi electronici Rome Total War est. Plura Imperia et Regna extant, ut exempli gratia Arverni, tribus gallicus. Etiam alium ludum electronicum "Attila Total War" vocatum quod, ut Barbarian Invasion,in tempore Barbarorum nos collocat.
Resultado de imagen de assassin's creed la hermandad

Assassin's Creed.
Omnium quos in hoc E-Diario vidimus sine dubio hic est clarissimus. Primus electronicus ludus historiam viri vocati Altair qui pertinet ad Ordinem Hashashin vel sicariorum, tempore Tertiae Expeditionis Sacrae. Ordo Hashashin et Ordo militum Templariorum (meminisne sententiam "non nobis, Domine, non nobis, sed Nomini Tuo da gloriam"?) praeter fructum paradisi "Eden" pugnant. Secundus et tertius ludus electronicus historiam Aetii Auditore, vir Italicus qui item ad Ordinem Hashashin pertinet, tempore Renascentiae Italicae litterarum. Aetius iter per aliquas civitates et urbes Italicas facit: Florentia, Venetiae et Roma. Etiam clarissimi homines ut Leonardus Da Vinci vel Machiavellus vel Papa Alexander VI Borgia apparent. Cum Romam venit, Aetius totam Urbem videre potest, id est, Forum Romanum, Amphitheatrum Flavium, Pantheon, Mausoleum Augusti et cetera. Sed non modo Romam Romanam, sed etiam Romam Renascentiae, ut exempli gratia Basilica Sancti Petri, sedes Ecclesiae Catholicae.



Ecce sermo Papae Alexandri VI Borgiae latine (8:35): (Cave! Si nondum eum ludisti, hoc videre non oportet, anglice "spoiler")
https://www.youtube.com/watch?v=37oP4LFaHl8

Credo aliqua luda ectronica utile ad discendum quod docere volumus esse posse. Et tu, etiam ludis?

2/13/2017

De Pharaone

Graeci Romanique, maxime Graeci, cultum Aegyptium laudabant, Strabo enim nomen "Aegyptus" vel Αἰγύπτος "Aἰγαίου ὑπτίως" significare dicit. Profecto plurimi auctores Graecos, quorum maioritas iterum ad Aegyptum faciebant, de rebus Aegyptiacis scripserunt. Ipse Magnus Alexander, Aegypto expugnato, propter imperium et maiestatem Pharaonum mirus est et sacerdotes enim Pharaonem ei vocare sinit ad mores Aegyptias manendum. Posthac omnes Reges Graeci et Imperatores Romani Pharaones ab Aegyptiis vocati sunt.


Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare: omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Exodus, 14, 9)
Quis erat Pharao? Pharao (hebraice "par-ó") est nomen biblicus quod Reges Aegyptios vocat, cuius origo in vocabulum Aegyptium "Per-aa", quod "magnum domum" sibi vult, est. Ex hoc vocabulo Graeci vocabulum Φαραώ inveniunt, quod Romani in sermonem Latinum "Pharaonem" vertunt. Pharaones enim erant Reges Agyptii qui "maat", id est ordinem, manere debebant, atque in magnis domibus aut palatiis habitabant.

Fabulae Aegyptae deum Horum priorem Pharaonem esse narrant, qua de causa Aegyptii Pharaones deos animantes esse credebant. Secundum historicos vero prior Pharao Narmer, qui a Manethone Menes vocatus est, fuit. A dynastia III ad dynastiam XVIII Pharaones, cum morebantur, in pyramidibus a operatoribus factae sepeliebantur. Tutmosis I in pyramide non sepultus est et Vallem Regum, qui in Luxore reperitur, creavit. Posthac omnes Pharaones illic sepeliebantur. In Valle Regum clarissimum Mausoleum Pharaonis Tutankhamon reperitur, ubi plurima ornamenta inventi sunt.
Vallis Regum

 Clarissimi Pharaones erant Ramses II Magnus, Mentuhotep II, Tutmosis III Magnus, Akhenaton,Tutankhamon, Seti I, Ramses III, Hatshepsut, Ptolemaeus I et Cleopatra VII. De hac Regina graeca Plutarchus hoc nobis narrat:


ὁ μέντοι μέγας αὐτοῦ δαίμων, ᾧ παρὰ τὸν βίον ἐχρήσατο, καὶ τελευτήσαντος ἐπηκολούθησε τιμωρὸς τοῦ φόνου, διά τε γῆς πάσης καὶ θαλάττης ἐλαύνων καὶ ἀνιχνεύων ἄχρι τοῦ μηδένα λιπεῖν τῶν ἀπεκτονότων, ἀλλὰ καὶ τοὺς καθ᾽ ὁτιοῦν ἢ χειρὶ τοῦ ἔργου θιγόντας ἢ γνώμης μετασχόντας ἐπεξελθεῖν.
θαυμασιώτατον δὲ τῶν μὲν ἀνθρωπίνων τὸ περὶ Κάσσιον ἡττηθεὶς γὰρ ἐν Φιλίπποις ἐκείνῳ τῷ ξιφιδίῳ διέφθειρεν ἑαυτὸν ᾧ κατὰ Καίσαρος ἐχρήσατο τῶν δὲ θείων ὅ τε μέγας κομήτης ἐφάνη γὰρ ἐπὶ νύκτας ἑπτὰ μετὰ τὴν Καίσαρος σφαγὴν διαπρεπής, εἶτα ἠφανίσθη καὶ τὸ περὶ τὸν ἥλιον ἀμαύρωμα τῆς αὐγῆς. (Plut. Caes.69.3)

Regina Cleopatra ante Caesarem

1/23/2017

De exercitu Romano

 Imperium Romanum fortissimum maximumque omnium populorum antiquorum in Europa fuit, sed Roma non uno die aedificata est. Ut quisque Imperium vel Regnum, necesse est ducere exercitum qui id defendant aut hostes oppugnent. Romani vero exercitum fortissimum habuerunt. Quomodo exercitus Romanus in primo saeculo post Christum natum erat? Ex quo constat exercitus Romanus? Quae arma miles Romanus ferebat?

 Legionarius civis Romanus qui in exercitu militat erat, scilicet, miles Romanus. Hic peditem vel equitem esse poterat. Qui pedibus pugnabat gladiumque brevem ferebant pedites erant et qui ex equis pugnabant gladiumque longum ferebant equites erant. Nam miles Romanus gladium brevem, pilum, scutum, galeam, cingulum caligasque fert.

Exercitus Romanus autem qui hodie magis cognoscimus in Decreto Caii Mari oritur, sed legiones quos Caesar contra Gallos duxit ipsi quos imperator Traianus contra Parthos Dacosque duxit non sunt. Itaque necesse est a saeculo primo p.C. incipere, Augusto imperatore, id est Imperium Romanum.

Contubernium ex octo militibus constat. Itaque centuria, quae a Centurione ducitur, e decem contuberniis constat. Centurio optionem qui secundus praefectus centuriae erat eligebat. Quaeque centuria signiferum qui signum centuriae ferebat et  tesserarium qui tesseram centuriae faciebat habebat.

Cohors e sex centuriis constat. Prima cohors, quae a Primo Pilo aut Pilo Priore ducitur, duplicabatur: quinque centuriae duplicatae, id est quaeque centuria viginti contubernia habebat. In prima cohorte Primi ordines reperiuntur. Isti ipse Primus Pilus, praefectus castrorum, quinque tribuni angusticlavii, tribunus laticlavius et Legatus legionis erant. Tribuni angusticlavii cives Romani ordini equestris erant et tribunus laticlavius ordinis senatorii erat.
Legio Romana Imperatore Nerone (saeculo I p.C.)

Itaque legio, cuius aquilifer aquilam argenteam sive auream eius ferebat, e decem cohortibus et uno equitatu legionis constat. Id est in legione sex milia milites erant. Antea Legatus legionis senator erat, sed postea ab imperatore eligebatur. Magnus exercitus Romanus e decem legiones constare poterat.
Centurio, aquilifer et signifer

Auxilia viri qui in provinciis Romanis habitabant et cives Romani usque ad decretum imperatoris Caracalla non erant. Barbari item in his cohortibus militabat. Officium eorum legiones auxiliari in proelio erat. Hi in aliqua re exercitus particulatim versabantur: sagittarii, equites Maurorum, funditores, contrarii, singulares, dromedarii et exploratores.

Auxilia Romana
 Legiones Romani defendebant Imperium Romanum usque ad saeculum III p.C., cum imperator Diocletianus exercitus in duo typis divisit: limitanei, qui limites Imperii defendebant, et comitatenses, qui hostes oppugnabant. Imperatore Theodosio autem cultum christianum publicum fuisse decreto, comitatenses et limitanei signa Imperii ut aquila argentea vel sententia SPQR uti desinierunt, et signa christiana uti inceperunt.
Exercitus Romanus Imperatore Theodosio
Theodosius praeterea Imperium Romanum in duas partes divisit: Pars Orientalis, cuius imperator Arcadius capite Imperii Constantinopole erit, et Pars Occidentalis, cuius imperator Honorius capite Imperii Roma vel Ravenna erit. Pars Occidentalis, qui oppugata erat magis quam Pars Orientalis, alium typum exercitum creavit: foederati. Hi barbari erant quos imperator in Imperium habitare sinit si Imperium defendebant vel limitaneos auxiliabantur. Exempli gratia Theodoricus, rex Gothicorum, miles Romanus foederatus erat. Cum in saeculo V p.C. Roma a Barbaris expugnata est, legiones Romanae iam non exstabant.


Ad gaudendum omnia qua legisti, care lector, vide hoc! (in descriptione paginae enim orationem ducis scriptam videre potes)



1/05/2017

De origine Magorum

Hodie domos nostri dona datum veniunt. Qui sunt Magi? Secundum fabulas clarissimas sunt tres Reges Orientales qui pueris dona portant: Melchior, qui barbam candidam gerit et pecuniam dat, Gaspar, qui barbam  brunneam gerit et vestes dat, et Balthasar, qui sine barba cutem atram habet et murram dat. Ecce, care lector, fabulam de origine Magorum:


Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes "ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum" audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.

At illi dixerunt ei "in Bethleem Iudaeae" sic enim scriptum est per prophetam et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis et mittens illos in Bethleem dixit "ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum."

Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer, videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera: aurum, tus et murram. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Felicem Regum noctem tibi exopto et Magi multa dona tibi dent!

12/24/2016

De origine Patris Natalis

Die Nativitatis, hominem "Patrem Natalis" vocatum hodie venire scimus. Quis autem erat? Antiquis temporibus Sanctus Nicholaus vocabatur. Antistes Myrae erat qui in Asia Minore circa saeculum III natus est. Aspice, care lector, hoc fragmentum Iacobi a Voragine:
"Parentibus suis defunctis, cogitare coepit qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem humanam sed ad Dei gloriam dispensaret. Tunc quidam convicaneus suus tres filias suas virgines ob inopiam prostituere cogitur.
Vir sanctus massam auri panno involutam in domum eius per fenestram nocte clam iecit clamque recessit. Mane surgens homo massam auri reperit et, Deo gratias agens, primogenitae nuptias celebrauit.
Non multo post tempore Nicholaus simile peregit opus.
Post paucos dies duplicatam auri massam in domum proiecit, ad cuius sonitum convicaneus excitatur et Nicholaum fugientem insequitur. Accurrens velocius Nicholaum hunc esse cognouit."
Felicem Nativitatis Diem!

12/20/2016

Ubi est Alexandri sepulcrum?

Paulo ante studiosi eos sepulcrum Hephaestionis, qui amatorem Alexandri fuisse dicitur, in Graecia invenisse decreverunt. Hoc sepulcrum maior est quam Philippi II Regis Macedonum. Mausoleum Caesaris Augusti item Romae cognoscimus. Fortasse vero quis erat Alexander sciamus. Sed ubi est sepulcrum Maximi omnium regum? Vocatus Μέγας Ἀλέξανδρος a Graecis et Magnus Alexander a Romanis, profecto studiosi nihil de sepulcro sciunt et nondum eum inveniunt. Scriptores vero Graecos Romanosque multas historias fabulasque de sepulcro narrant. Pergamus, quaeso, et cognoscamus aliquos!
Sepulcrum Hephaestionis
De morte Regis Plutarchus dixit:
κἀκεῖ (καὶ ἐκεῖ, domo Medi) πιὼν ὅλην τὴν ἐπιοῦσαν ἡμέραν ἤρξατο πυρέττειν, οὔτε σκύφον Ἡρακλέους ἐκπιὼν οὔτε ἄφνω διαλγὴς γενόμενος τὸ μετάφρενον ὥσπερ λόγχῃ πεπληγώς, ἀλλὰ ταῦτά τινες ᾤοντο δεῖν γράφειν ὥσπερ δράματος μεγάλου τραγικὸν ἐξόδιον καὶ περιπαθὲς πλάσαντες. [...] Ἀριστόβουλος δέ φησιν αὐτόν πυρέττοντα μανικῶς, διψήσαντα δὲ σφόδρα πιεῖν οἶνον ἐκ τούτου δὲ φρενιτιᾶσαι, καὶ τελευτῆσαι τριακάδι Δαισίου μηνός.
 Certe Plutarchus Alexandrum mortuus esse putat quia febres graves passus est et cum multis lagoenis vini mortem eius festinavit. Alii studiosi eum sic mortuum esse credunt, alli historias Plutarchi fabulas esse dicunt. Quomodo de causa mortis recte sapere possumus? Tantum modum sapendi exstat: sepulcrum eius invenienda est. Sed ubi est sepulcrum? Profecto difficilis est inventu.
De sepulcro Regis hoc dixit Pausanias:

[...] καὶ Μακεδόνων τοὺς ταχθέντας τὸν Ἀλεξάνδρου νεκρὸν ἐς Αἰγὰς κομίζειν ἀνέπεισεν (Ptolemaeus) αὑτῷ παραδοῦναι: καὶ τὸν μὲν νόμῳ τῷ Μακεδόνων ἔθαπτεν ἐν Μέμφει, οἷα δὲ ἐπιστάμενος πολεμήσοντα Περδίκκαν Αἴγυπτον εἶχεν ἐν φυλακῇ.
Profecto Pausanias sepulcrum Alexandri in Aegypto esse putat. Ptolemaeus, Rex Aegyptiorum Alexandro mortuo, Macedonios corpus in Aegis (hodie Bergina vocatur), ubi sepulcrum Philippi II et aliorum Regum Macedonum reperitur, ponere non sivit et deinde ad Aegyptum portavit. Hoc dixit Suetonius:
Sepulcrum pharaonis Tutankhamon
per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere, non mortuos.
Multi scriptores Romanos Graecosque sepulcrum in Aegypto esse putant et studiosi hodie id invenire conantur et id in Alexandria esse credunt. Imperatores vero Romanos Alexandriam sepulcrum Magni visum ibant. Multo postea, circa saeculo V post Christum natum, Imperator Theodosius, qui christianus erat, cultus Deorum vetus esse decrevit. Itaque sepulcrum Regis abiit. Fabula vero exstat quae corporem Alexandri in Ecclesia Sancti Marci (Venetiis) reperiri dicit. Profecto secundum Novum Testamentum corpus Sancti Marci incensi sunt. Secundum vero alios studiosos sacerdotes "pagani" corpus Alexandri corpus Sancti Marci esse ad id salvandum simulaverunt et Venetii vero hoc corpus circa saeculo IX post Christum natum surripuerunt. Sed tantum est fabula. Speramus eum locum cito inventum esse. Interium, care lector, sino scaenam ex pellicula quae multo mihi placet.