10/07/2018

De novo ludo electronico

Nudius secundus ludus electronicus "Assassin's Creed: Odysey" natus est, quo licet nobis iter facere in Graeciam, archonte Pericle. Profecto, cum vias Athenarum per personam principalem ludi ambularemus, licet nobis vicos, aedificia publica, tabernas, templa, forum (Graece ἡ ἀγορά) et praesertim Ἀκρόπολιν videre, id est arx ubi principalia templa Athenarum reperiuntur, ut templum Athenae. Me Hercle etiam gentes Graecas Graece loqui audire possumus nobis ambulantibus! Sic res vera videtur ut profecto usque ad Athenas archonte Pericle per "machinam temporalem" recedamus.



Finire autem commentandi hanc rem non possum nullo alium ludum commentante. Sine dubio ludum "Assassin's Creed: Origins" mihi refero, ubi profecto licet nobis in Aegypto vivere Cleopatra regnante. Hoc ludo enim vias civitatis Alexandriam, Alexandro conditam, ambulare licet nobis, qua vica, templa, portum, et praesertim Pharum videre possumus. Quod autem mirabilissimum mihi videtur, secundum quod censeo, visus Magnae Bibliothecae Alexandriae est. Per personam quam optes (Iulius Caesar, exempli gratia!) ea inire potes. Utinam ludus futurus nobis portet Romam Caesare Augusto imperante et per eum gentes Romanas Latine loqui auscultare possimus. Tamen nimis precor Deos. Hic audi, care lector, linguam Graecam!


1 comentario:

  1. Amice, scriptis lgendis de Graeca Egyptaque ualde delactatvs sum. Sine tamen, ut tibi sententiam dicam.

    Nullus homo nunc vivens asseuerare potest eum Akropolim Bibliothecamque ipsum vidisse. Potest fieri ut historici hodierni homines secundum priscorum scriptorum testes monumentorum species reddere expertiantur, sed hoc perfecto dicunt incertum esse.
    In Ludo electronico, nisi fallor, nusquam dicitur incertam esse monumentorum species adhibitam.

    Itaque ludos electronicos de historicis rebus loquentes non amo, ludentes certas incertas res habere possunt. Quid sentis, amice?

    ResponderEliminar