1/23/2017

De exercitu Romano

 Imperium Romanum fortissimum maximumque omnium populorum antiquorum in Europa fuit, sed Roma non uno die aedificata est. Ut quisque Imperium vel Regnum, necesse est ducere exercitum qui id defendant aut hostes oppugnent. Romani vero exercitum fortissimum habuerunt. Quomodo exercitus Romanus in primo saeculo post Christum natum erat? Ex quo constat exercitus Romanus? Quae arma miles Romanus ferebat?

 Legionarius civis Romanus qui in exercitu militat erat, scilicet, miles Romanus. Hic peditem vel equitem esse poterat. Qui pedibus pugnabat gladiumque brevem ferebant pedites erant et qui ex equis pugnabant gladiumque longum ferebant equites erant. Nam miles Romanus gladium brevem, pilum, scutum, galeam, cingulum caligasque fert.

Exercitus Romanus autem qui hodie magis cognoscimus in Decreto Caii Mari oritur, sed legiones quos Caesar contra Gallos duxit ipsi quos imperator Traianus contra Parthos Dacosque duxit non sunt. Itaque necesse est a saeculo primo p.C. incipere, Augusto imperatore, id est Imperium Romanum.

Contubernium ex octo militibus constat. Itaque centuria, quae a Centurione ducitur, e decem contuberniis constat. Centurio optionem qui secundus praefectus centuriae erat eligebat. Quaeque centuria signiferum qui signum centuriae ferebat et  tesserarium qui tesseram centuriae faciebat habebat.

Cohors e sex centuriis constat. Prima cohors, quae a Primo Pilo aut Pilo Priore ducitur, duplicabatur: quinque centuriae duplicatae, id est quaeque centuria viginti contubernia habebat. In prima cohorte Primi ordines reperiuntur. Isti ipse Primus Pilus, praefectus castrorum, quinque tribuni angusticlavii, tribunus laticlavius et Legatus legionis erant. Tribuni angusticlavii cives Romani ordini equestris erant et tribunus laticlavius ordinis senatorii erat.
Legio Romana Imperatore Nerone (saeculo I p.C.)

Itaque legio, cuius aquilifer aquilam argenteam sive auream eius ferebat, e decem cohortibus et uno equitatu legionis constat. Id est in legione sex milia milites erant. Antea Legatus legionis senator erat, sed postea ab imperatore eligebatur. Magnus exercitus Romanus e decem legiones constare poterat.
Centurio, aquilifer et signifer

Auxilia viri qui in provinciis Romanis habitabant et cives Romani usque ad decretum imperatoris Caracalla non erant. Barbari item in his cohortibus militabat. Officium eorum legiones auxiliari in proelio erat. Hi in aliqua re exercitus particulatim versabantur: sagittarii, equites Maurorum, funditores, contrarii, singulares, dromedarii et exploratores.

Auxilia Romana
 Legiones Romani defendebant Imperium Romanum usque ad saeculum III p.C., cum imperator Diocletianus exercitus in duo typis divisit: limitanei, qui limites Imperii defendebant, et comitatenses, qui hostes oppugnabant. Imperatore Theodosio autem cultum christianum publicum fuisse decreto, comitatenses et limitanei signa Imperii ut aquila argentea vel sententia SPQR uti desinierunt, et signa christiana uti inceperunt.
Exercitus Romanus Imperatore Theodosio
Theodosius praeterea Imperium Romanum in duas partes divisit: Pars Orientalis, cuius imperator Arcadius capite Imperii Constantinopole erit, et Pars Occidentalis, cuius imperator Honorius capite Imperii Roma vel Ravenna erit. Pars Occidentalis, qui oppugata erat magis quam Pars Orientalis, alium typum exercitum creavit: foederati. Hi barbari erant quos imperator in Imperium habitare sinit si Imperium defendebant vel limitaneos auxiliabantur. Exempli gratia Theodoricus, rex Gothicorum, miles Romanus foederatus erat. Cum in saeculo V p.C. Roma a Barbaris expugnata est, legiones Romanae iam non exstabant.


Ad gaudendum omnia qua legisti, care lector, vide hoc! (in descriptione paginae enim orationem ducis scriptam videre potes)



No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada