4/04/2017

De Praetorianis

Saepe opera scriptorum Antiquorum de vita Imperatorum Romanorum legimus, exempli gratia Caesar (scilicet cum probationes ad studendum disciplinis Universitatis facimus) et Suetonius. Cum historiam De vita Caesarum aut libros historicos legimus, aliquos vero Imperatores sceptrum Romanum a praetorianis aceptum esse animadvertimus, maxime cum Imperator sine herede morebatur. Quisnam erant praetoriani?
Claudius Imperator a praetorianis vocatus est.

Ex vocabulo "praetorium", quod in castris tabernaculum praetoris erat, "praetorianus" nascitur. Primi igitur milites qui ducem custodiebant in proelio Numantiae fuit, II a.C.n. saeculo, cum P. Aemilianus Scipio contra barbaros pugnabat. Optima vero cohors ex utroque legione eligitur. Postea Caesar Augustus, cum a Senatu Princeps (id est Imperator) vocatus est, praetorianos et in bello et in res publica necesse esse animadvertit. Itaque exercitum praetorianum, cuius dux, Praefectus Praetorio (graece ὕπαρχος τῶν πραιτωρίων), ab Augusto vocatus est, ad custodiendum Imperatorem et Castra Praetoria creavit.

Verum praetoriani nimis imperium ex creatore suo acceperunt, itaque Caesar Augustus unicus Imperator fuit qui fidelitate summa praetorianorum usus est. Cum Caesar Augustus mortuus est, iam praetoriani imperium suum secundum commoda sua uti coeperunt. Imperatore Tiberio, Praefectus Praetorio Lucius Aelius Seianus ut ei suadeat consecutus est ad movenda Castra Praetoria usque ad Romam. Praetoriani igitur et Urbem et Palatium, ubi Imperatores habitabant, custodiebant. Cum Tiberius in Capreas ivit, Seianus autem Romam expugnare et Imperatorem a praetorianis vocari conatur. Imperator vero Capreis Romam rediit et Seianum et milites vel cives qui fideles eius essent necavit. Alicui enim Imperatores, sive improbi sive propter commudum praetorianorum, a praetorianis necati sunt: Caligula, Galba, Otho, Vitelius, Domitianus, Commodus, Caracalla...

Circa IV saeculum Imperator Diocletianus imperium praetorianorum minuit, quia caput Imperii Romani usque ad Nicomediam movit et ibi alios milites ad custodiendum Imperatorem creavit. Hic mos in Tetrarchia mansit. Postea Constantinus, primus Imperator Christianus, Castra Praetoria delevit et praetorianos dimisit et Scholas Palatinae creavit.



No hay comentarios:

Publicar un comentario