3/15/2017

Καὶ σύ τέκνον;


Cave Idus Martias, care lector! Hodie anniversarius est mortis Caii Iulii Caesaris. Scriptores enim antiqui de hac re narrabant. Suetonius haec nobis dicit:


Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit renuentique et gestum in aliud tempus differenti ab utroque umero togam adprehendit: deinde clamantem: 'ista quidem uis est!' alter e Cascis auersum uulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio uulnere tardatus est; utque animaduertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obuoluit, simul sinistra manu sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis parte uelata. atque ita tribus et uiginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine uoce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: καὶ σὺ τέκνον;


Sed quis erat Caius Iulius Caesar? Is Romae circa C anno a.C. natus est, gente Iulia, cuius Enean avus esse dicitur. Itaque, secundum fabulas, gens Iulia a dea Venere originem trahit. Caesar in Rodum insula oratoria studit ut artem loquendi Apolonii Molonis discet. Anno 59 a.C.n. Caesar consul apud inimicum suum Marcum Calpurnium Bibulum electus est. Eodem tempore creata est societas inter Gnaeum Pompeium, Marcum Licinium Crassum et ipse Caesarem. Senatus Caesari proconsulatum Galliae Illyriaeque dedit ad defendum provincias Romanas. Hoc autem imperium ad expugnandam omnem Galliam a Caesare usus est. Itaque Caesar commentarios De Bello Gallico scripsit, ubi expeditiones eius nobis narrat.

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
 Mortuis Iulia, Pompeii uxor filiaque Caesaris, et Crasso, Pompeius apud optimates Caesarem sine immunitate et viribus legiones Romam redere decrevit, quia Senatus Caesarem gloriae cupidum esse et velle regem fieri credebant. Caesar autem dicens "alea iacta est" anno 49 flumen Rubiconis cum legionibus suis transit et Romae dictator factus est. Pompeius vero apud optimates Roma usque ad Graeciam fugit. Scripsit enim commentarios De Bello Civili. Postea pompeianos in Hispania et ipsum Pompeium in Pharsalo vincit. Hic igitur ad Aegyptum fugit ut auxiliam a Ptolemaeo XIII petat, sed pharao legatum ei necare iubet.

Victo Caesare in bello civile, hic Romae Pater Patriae et Dictator Perpetuus vocatus est. Itaque primus vir Romanus fuit qui totum imperium iunxit antequam Imperium Romanum cum filio suo Caesare Augusto nanciscatur.

No hay comentarios:

Publicar un comentario