2/20/2017

Ludo.... et disco



"Id quod est praestantissimum, maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium." (Marcus Tullius Cicero)
Per saecula saeculorum modum otio gaudendi exstavit. Romani ad ducendum tempus ludos circenses, ludos scaenicos vel certamen gladiatorium spectabant, quamquam aliqui opera scribebant legebantque ut Cicero. Hodie pediludum spectare, libros legere aut fabulas cinematographicas spectare licet nobis. Sed item id quod hodie "ludum electronicum" vocamus uti licet nobis. Profecto aliqua ludi electronici qui in momento historico nos collocant. Estne utile ducere tempus hos ludos electronicos ludendo? Suntne proba socia ad discendam historiam Romanam et linguam Latinam? Aliqua clarisima ludos electronicos videamus.
Imagen relacionada

Imperium
Hac sex ludi electronici in momento historico Romanorum nos collocant. Prima tria luda electronica proelia clarissima Romanorum Barbarorumque narrat. Itaque Caii Iulii Caesaris personam ad ducendum exercitum in Bello Gallico, aut Caesaris Augusti personam ad expugnandum Aegyptum, aut Hannibalis personam ad oppugnandam Italiam cum elephantibus gerere licet nobis. Profecto cum Romanos, Aegyptios, Britanos, Hiberos (quamquam ludum electronicum prave "Hispani" eos vocavit), Germanosque ludere possumus. Alii vero ludi electronici, "Imperium Civitas" vocati, civitatem Romanam gubernare nobis sinit. Profecto aedificia ut tabernae, amphitheatro, villae, theatri, muri aut Fora facere licet nobis.



Rome Total War
In hoc ludo electronico imperia gubernare possumus: Romani, Graeci, Aegyptii, Galli, Hispani (nescio cur "Hispani" Hiberis vocare solent), Germani, Parthos, Sarmatiae,Thraces, Punici Britannique. De Graecis vero rem gravem dicere debemus: Regna Hellenistica sunt qua, Alexandro mortuo, duces Graeci diviserunt. Si cum Romanis ludis, aliquem Gentum Romanam eligere necesse erit: Iulii, Brutii vel Scipiones. In principio Senatus Populusque Romanus tibi gubernabit et regiones sub Senatoribus expugnabis. Postea vero, plebe tibi conciliante, vel Rem Publicam manere vel Romam expugnare et Imperium possidere (ut Caesar) potes.

Alium ludum electronicum "Rome Total War: Barbarian Invasion" vocatum exstat: profecto in tempore Barbarorum nos collocat, cum Barbari Imperium Romanum, in duas partes divisum, oppugnabant. Partem Occidentalis vel Partem Orientalis gubernare et defendere potes, aut cum Barbaris Romam expugnare possumus. Etiam in hoc ludo electronico quodque Imperium cultum eligere potest: cultus deorum (maxime Mitrae) et cultus christianus. Itaque signum Imperii Romani chrismon est, id est, primae litterae vocabuli Graeci Χριστός.

Hic ludus electronicus in linguis vernaculis tantum editus est, sed aliquis in sermonem latinum vertere potuit, vide hoc.

Resultado de imagen de rome total war 2

Total War II: Rome
Mutatio in melius ludi electronici Rome Total War est. Plura Imperia et Regna extant, ut exempli gratia Arverni, tribus gallicus. Etiam alium ludum electronicum "Attila Total War" vocatum quod, ut Barbarian Invasion,in tempore Barbarorum nos collocat.
Resultado de imagen de assassin's creed la hermandad

Assassin's Creed.
Omnium quos in hoc E-Diario vidimus sine dubio hic est clarissimus. Primus electronicus ludus historiam viri vocati Altair qui pertinet ad Ordinem Hashashin vel sicariorum, tempore Tertiae Expeditionis Sacrae. Ordo Hashashin et Ordo militum Templariorum (meminisne sententiam "non nobis, Domine, non nobis, sed Nomini Tuo da gloriam"?) praeter fructum paradisi "Eden" pugnant. Secundus et tertius ludus electronicus historiam Aetii Auditore, vir Italicus qui item ad Ordinem Hashashin pertinet, tempore Renascentiae Italicae litterarum. Aetius iter per aliquas civitates et urbes Italicas facit: Florentia, Venetiae et Roma. Etiam clarissimi homines ut Leonardus Da Vinci vel Machiavellus vel Papa Alexander VI Borgia apparent. Cum Romam venit, Aetius totam Urbem videre potest, id est, Forum Romanum, Amphitheatrum Flavium, Pantheon, Mausoleum Augusti et cetera. Sed non modo Romam Romanam, sed etiam Romam Renascentiae, ut exempli gratia Basilica Sancti Petri, sedes Ecclesiae Catholicae.



Ecce sermo Papae Alexandri VI Borgiae latine (8:35): (Cave! Si nondum eum ludisti, hoc videre non oportet, anglice "spoiler")
https://www.youtube.com/watch?v=37oP4LFaHl8

Credo aliqua luda ectronica utile ad discendum quod docere volumus esse posse. Et tu, etiam ludis?

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada