Cum de vita et rebus gestis Scipionis Asiatici cogitamus, saepe umbram Africani censemus. Lucius Cornelius Scipio (230-183 a.C.n./983-936 AUC), P. Scipionis maioris filius Africanique frater, dux magistratusque Romanus fuit. Secundo Bello Punico in exercito fratris sui militavit adversus Hannibalem in proelio apud Zamam (202 a.C.n./955 AUC). Etsi fortasse fratrem eius ingenio, sapientia et arte militari non aequabat, consulatum apud C. Laelium obtinuit anno CMXLIII AUC (190 a.C.n.). Omnes fere scriptores Romani consulatum Lucii Laelique vere consilia Africani esse ad expeditiones asiaticas contra Antiochum ducendas arbitrabantur. Sic T. Livius comitia ubi Laelius Luciusque vicerunt nobis narrat:
"P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent, se ei legatum iturum. haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreverunt." (Liv. AUC. 37, 1)
Etsi frater Africanus forte artes militares delineabat sententia scriptorum, L. Scipio exercitum Romanum in Asia ducebat. Itaque anno CMXLIII AUC (190 a.C.n.) Africano aegrotante regem Syriae Antiochum III in proelio apud Magnesiam debellavit Asiaticusque appellatus. Secundum Apianum equitatus Eumenis per auxilia elephantes oppugnavit ad provocandum tumultum in exercitu Syriaco qui victoriam Romanis offerret. An Scipio Africanus auctor victoriae verus sit nesciemus, consulatus autem Asiatici gravis fuit ad limites Romanos in Oriente patendum. Num umbra Africani est? Quid censes de Scipione Asiatico?
Rex Antiochus III |
Conspectus librorum: