10/23/2017

Dissertatio de sacerdotibus

Scilicet opera de rebus Aegyptiacis legere mihi placet. Nuper aliquot pagellas operis "Dissertatio de sacerdotibus et sacrificiis Aegyptiorum" a Friedich Samuel Schmidt scriptas legi. Quid est hic liber? Auctor Germanus commentarios Latine de sacerdotibus Aegyptis facit secundum scriptores Graecos et Romanos ut Herodotus aut Flavius Iosephus. Hic item liber magnificas sententias Graecas continet. Nam antequam dux Napoleo expeditionem in Aegyptum mittat et Champollion enim Tabulam Rosettanam in sermonem vernaculum vertat, tantummodo opera de rebus Aegyptiacis scribebantur secundum auctores antiquos. Id est Studium Aegyptiorum non exstabat. Ergo, secundum quod censeo, hoc opus gravissimum et pretiosissimum est ad discendum de rebus Aegyptiacis ante Studium Aegyptiorum natum. Ecce, ut gaudiatis, fragmentum.


5 comentarios:

  1. Salve, amice! Nupperrime elecronicae paginae CaSFidelis gratia te repperi. Scripta tua, quae praeclara videntur, mox legam, sed noscere velim modus cuius graecas litteras pronuntias, praecipue diphtongi vocalesque. Quomodo romani, qui graece loqui potuerant, graecam linguam pronuntiavere? Sitne pronuntiatio eorum similis ei quam utuntur hodierni graeci?

    Gratis tibi ago,
    Pax tibi.

    ResponderEliminar
  2. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  3. Salve, amice! Profecto quae paginam CasFidelis scribit magistra mea est. Mihi placet quaestio tua. Pronuntiatio linguae Graecae res est quae plurimas disceptationes provocavit. Litteras Graecas pronuntio ut magistri mei in Lyceo et in Universitate mihi didicerunt, id est secundum pronuntiationem "Erasmianam" vocatam: αι /ai/, ει /ei/, οι /oi/, η /e/. Pronuntiatio autem "hodierna" exstat quam profecto Graeci hodierni utuntur et cui item ipse studui. Pronuntiatio eorum similis est, quamquam diphtogi vocalesque hoc modo pronuntiant: αι /e/, ει /i/, οι /i/, η /i/. Aliqui pronuntiationem "Erasmianam", aliqui pronuntiationem "hodiernam" malunt. Secundum quod censeo Romani linguam Graecam pronuntiavere cum permixtione utraeque pronuntiationis, quia verum est quod littera Graeca H iam pronuntiabatur /i/ in saeculo V a.C.n. et Romani e lingua Graeca ἰστορία "historiam" scripserunt ( et hodie hoc vocabulum "istoría", minime "historía", pronuntiatur).
    Χάριν σοί ἔχω, ὧ φίλε ;)

    ResponderEliminar
  4. Sume Homeri Iliadem librum et vide hoc:
    https://youtu.be/awh7xikQAeY

    ResponderEliminar
  5. Gratias pro responso tuo :) Ut multi latini loquentes, esse linguam latinam tuam patriam linguam videtur. Aliquem iuuenem vero romanum esse qui graecis studiis vacat videris. Ego e tres annis circiter latine disco. Aliquando sine difficultate scribo atque mihi classica scripta (e.g. aliqua Ciceronis epistula) intellectu falicia sunt. At vero nihil aliquando intelligo, deficit memoria mea, capite doleo, cogor tandem turpe ad naturalem linguam meam redire. Quare scire vellem si quoque tibi aliquando eveniat?
    Fortasse tibi stulta habebitur quaestio haec, sed scire nihilominus volo.

    ResponderEliminar