8/09/2017

Noscere civitatem Romanam

                    Ad magnam comitem studiorum et amicam meam.

Mense Iunio Aestas coepit et, si dives es, iter facere ad cognoscendas civitates aut locos oportet. Scisne quomodo civitas Romana est? Primum utram civitatem noscere te volere oportet. Scilicet genera civitatum exstant: civitas, oppidum et Urbs. Civitas nec muros habet nec tam magna est quam Urbs. Utrae civitates clarae in Imperio Romano
sunt? Celebrae civitates sunt Athenae, Corinthus, Alexandria et ceterae. Oppidum, ut Brundisium minus est civitate, muros autem magnos habet. Tandem Urbs muros maximos habet et maior est quam omnes civitates. Cum vocabulo Urbe utimur generatim Romam significat, ut vocabulum Graecum ἄστυ antiquis temporibus Athenas significabat et Πόλις Medio Aevo Constantinopolem.

Noscisne oppidum Baelonem Claudiam? In Hispania sita est hic locus magnificus. A Phoenicibus olim condita est et, Romanibus eam expugnante, oppidum Romanum conversum est. Praeterea gravissimum oppidum fuit ad facendum garum, clarissimum cibum e visceris piscium factum quod Romanibus sibi placebat. Ambulamusne per vias huius pulchri oppidi? Incipiamus quaeso.


Per vias extra moenia ambulamus et aquaeductum quod aquam e montibus trahit videmus. Etiam prope portam oppidi, apud vias, licet nobis videre coementerium ubi cives romani mortui sepulti sunt et mausoleum flaminicae Plotiae magistratusque gravi oppidi reperitur. Postea per portam Carteiam vocatam ad oppidum intramus et decumanum maximum, qui ex oriente usque ad occidentem extenditur, ambulare licet nobis.

Nobis magnam viae partem ambulato, Forum oppidi ubi basilica cum signo imperatoris Marci Ulpi Traiani reperitur videre possumus. Itaque per scalas ad Forum descendemus et tabernas Romanas, templa Iovis, Iunonis et Minervae, et macellum videre possumus. In Foro Baelonis Claudiae templum Isidis exstat. In saeculo I post Christum natum Romani quoque cultum deorum Aegyptiarum sequuntur. Tandem in decumanum maximum redimus et a sinistra parte portum oppidi quo garum facitur videre possumus. Si ambulando per decumanum maximum usque ad finem sequimur, thermas aspicere nobis licet. Post hunc locum porta Gades reperitur. Nunc decumanum maximum relinquimus et ad viam dextram ambulavimus ad videndum theatrum. Postremo ambulando per vias sequimur et in cardinem maximum ambulamus ad oppido exeundum. Ecce iter nostrum desinimus.

Gaude feriis aestivalibus!


No hay comentarios:

Publicar un comentario