12/24/2016

De origine Patris Natalis

Die Nativitatis, hominem "Patrem Natalis" vocatum hodie venire scimus. Quis autem erat? Antiquis temporibus Sanctus Nicholaus vocabatur. Antistes Myrae erat qui in Asia Minore circa saeculum III natus est. Aspice, care lector, hoc fragmentum Iacobi a Voragine:
"Parentibus suis defunctis, cogitare coepit qualiter tantam divitiarum copiam non ad laudem humanam sed ad Dei gloriam dispensaret. Tunc quidam convicaneus suus tres filias suas virgines ob inopiam prostituere cogitur.
Vir sanctus massam auri panno involutam in domum eius per fenestram nocte clam iecit clamque recessit. Mane surgens homo massam auri reperit et, Deo gratias agens, primogenitae nuptias celebrauit.
Non multo post tempore Nicholaus simile peregit opus.
Post paucos dies duplicatam auri massam in domum proiecit, ad cuius sonitum convicaneus excitatur et Nicholaum fugientem insequitur. Accurrens velocius Nicholaum hunc esse cognouit."
Felicem Nativitatis Diem!

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada